SPELUNCA Matronae

SPELUNCA Matronae
SPELUNCA Matronae
Graece τὸ τῆς ματρώνης ςπήλαιον, nomen Synagogae Iudaeorum nobilis, cuius toties meminit Ioannes Chrysostomus in Orationib. contra Iudaeos et Ἰουδἄζοντας Christianos, habitis Antiochiae, sed et Homil. 3. in Epist. ad Titum. Fuit illa in loco deliciis famoso Daphne dicto, quod Syri tandem et recentiores Graeci, propter aquarum scaturigines, Nero dixerunt. Vide Casaubon ad Capitolin. in Marco. c. 8. uti de Speluncis Mithrae Nymphis aliisque Gentilium Diis consecratis, suô locô.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • DAPHNE — I. DAPHNE Penei sive Ladonis fluv. filia, quae cum Apollinis vim effugere non posset, implorato paterni numinis auxilio inlaurum commutata est. Ovid. l. 1. Met. v. 504. et 521. Laurum Daphne sig.ac fingitur Penei fluv. filia, eo quod ripae eius… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SYNAGOGA — a Graeca voce συνάγω, i. e. congrego, colligo, Hebr. Beth Hacneseth, i. e. domus congregationis, de Christianorum quidem coetibus mterdum usurpatur, ut Iacob. c. 2. v. 2. Hebr. c. 10. v. 25. proprie tamen Iudaeorum conventibus haesit. De iis agi… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”